Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 6.1.4 Cic. Fam. 6.1.7 (English) >>Cic. Fam. 6.2.1

6.1.6 haec eo scripsi, quod mihi Philargyrus tuus omnia de te requirenti fidelissimo animo, ut mihi quidem visus est, narravit te interdum sollicitum solere esse vehementius. quod facere non debes nec dubitare quin aut aliqua re p. sis is futurus, qui esse debes, aut perdita non adflictiore condicione quam ceteri. hoc vero tempus, quo exanimati omnes et suspensi sumus, hoc moderatiore animo ferre debes, quod et in urbe ea es, ubi nata et alta est ratio ac moderatio vitae, et habes Ser. Sulpicium, quem semper unice dilexisti; qui te profecto et benevolentia et sapientia consolatur. cuius si essemus et auctoritatem et consilium secuti, togati potius potentiam quam armati victoriam subissemus.

6.1.7 sed haec longiora fortasse fuerunt quam necesse fuit; illa, quae maiora sunt, brevius exponam. ego habeo, cui quam tibi debeam, neminem; quibus tantum debebam, quantum tu intellegis, eos huius mihi belli casus eripuit; qui sim autem hoc tempore intellego; sed, quia nemo est tam adflictus quin, si nihil aliud studeat nisi id, quod agit, possit navare aliquid et efficere, omne meum consilium, operam, studium certe velim existimes tibi tuisque liberis esse debitum.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 6.1.4 Cic. Fam. 6.1.7 (English) >>Cic. Fam. 6.2.1

Powered by PhiloLogic